monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 2, 15, VI. Quod meritum uniuscuiusque non ex signis debeat aestimari. <<<     >>> VIII. Quod mirabilius sit de semetipso vitia, quam de altero daemones extruisse.

CAPUT VII. Quod charismatum virtus non in mirabilibus, sed in humilitate consistat. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT AUSBLENDEN

1 Denique ipse auctor signorum omnium atque virtutum, cum ad doctrinae suae magisterium discipulos advocaret, quid ab eo veri atque electissimi sectatores peculiariter discere deberent, evidenter ostendit: Venite, inquit, [Vulgata est et concionatoribus decantata similis D. Augustini sententia serm. 10 de Verbis Domini: Discite a me non mundum fabricare, non cuncta visibilia et invisibilia creare, non in ipso mundo mirabilia facere et mortuos suscitare, sed: Quoniam mitis sum et humilis corde (Lib. de Sancta Virginit. cap. 35). Alibi idem Augustinus eamdem sententiam expendens sic admirabundus exclamat: Huccine redacti sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi in te, ut hoc pro magno discamus a te, quoniam mitis es et humilis corde? Itane magnum est esse parvum, ut nisi a te, qui tam magnus es, fieret, disci omnino non posset? Ita plane: non enim aliter invenitur requies animae, nisi inquieto tumore digesto, quo magna sibi erat, quando tibi sana non erat, etc. Locus est pulcherrimus et lectu dignissimus.] et discite a me, non utique ut daemones coelesti potestate pellatis, non ut leprosos emundetis, non ut caecos illuminetis, non ut mortuos suscitetis: haec enim etiamsi per quosdam servos meos operor, non potest se inserere laudibus Dei humana conditio, nec ullam sibi in hoc minister et famulus decerpere portionem, ubi solius divinitatis est gloria: Vos autem, inquit, hoc discite a me, quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI]. Hoc enim est quod cunctis generaliter discere et exercere possibile est, [D. Augustinus hanc obiectionem gentilium ita eludit: Cur, inquiunt, nunc illa miracula quae praedicatis facta esse, non fiunt? Possem quidem dicere necessaria fuisse, priusquam crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus. Quisquis adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente, non credit (Lib. XX de Civit. c. 19). Subdit tamen, et narrat toto capite multa miracula curationum etiam suo tempore facta, licet non omnibus nota, per merita et orationes sanctorum. Et lib. LXXXIII Quaestionum q. 79: Ideo, inquit, non omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis maiora dona esse, quam in operibus iustitiae, quibus aeterna vita comparatur. D. Gregorius homil. 29 in Evangelia, exponens illa verba Christi: Signa autem eos qui crediderint haec sequentur, etc. Numquid, ait, fratres mei, quia ista non facitis, minime creditis? Sed haec necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt. Ut etiam ad fidem cresceret multitudo credentium, miraculis fuerat nutrienda; quia et nos cum arbusta plantamus, tamdiu eis aquam infundimus, quousque ea in terra iam coaluisse videamus: et si semel radicem fixerunt, irrigatio cessabit. Hinc est enim quod Paulus dicit: Linguae in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus (I Corinth. XIV). Habemus de his signis atque virtutibus, quae adhuc subtilius considerare debeamus. Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritaliter facit, quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes eius, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt nisi daemonia eiiciunt? Et fideles quique, qui iam veteris vitae saecularia verba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, Conditoris sui laudes et potentiam quantum praevalent narrant, quid aliud faciunt, nisi linguis novis loquuntur? Qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt. Et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit. Qui quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum eis tota virtute concurrunt, et exemplo suae operationis illorum vitam roborant: qui in propria actione titubant, quid aliud faciunt, nisi super aegros manus imponunt, ut bene habeant? Quae nimirum miracula, quanto spiritalia, tanto meliora sunt, quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur. Haec itaque signa, fratres charissimi, auctore Deo, si vultis, facitis. Ex illis enim exterioribus signis obtineri vita ab haec operantibus non valet. Nam corporalia illa miracula ostendunt aliquando sanctitatem, sed non faciunt. Haec vero spiritalia, quae fiunt in mente, virtutem vitae non ostendunt, sed faciunt. Illa habere et mali possunt: istis autem perfrui nisi boni non possunt. Nolite ergo, fratres, amare signa quae possunt cum reprobis haberi communia, sed haec quae modo diximus, charitatis atque pietatis miracula amate, quae tanto securiora sunt, quanto occulta, et de quibus apud Dominum eo maior sit retributio, quo apud homines minor est gloria. Hucusque D. Gregorius.] opera autem signorum atque virtutum, nec semper necessaria, nec omnibus conceduntur. [Tria humilitatis elogia, eaque praecipua paucis verbis complexus est: 1o quod sit mater et magistra omnium virtutum. Ita S. Gregorius XXIII Moralium (Cap. 13): Vera doctrina humilitatem, quae magistra est omnium, materque virtutum, et loquendo dicere, et vivendo conatur ostendere; ut eam apud discipulos veritatis plus operibus quam sermonibus eloquatur. 2o Quod sit coelestis et spiritualis aedificii fundamentum. De quo praeter alia quae alibi protulimus, Chrysostomus in Genesim (Homil. 35): Ubique modum servemus, et bonis operibus nostris humilitatem, quasi fundamentum substruamus, ut secure virtutes superexstruere valeamus. Virtus enim non est, nisi coniunctam habeat humilitatem. Qui hoc fundamentum recte iecerit, poterit in quantam voluerit altitudinem structuram excitare. Haec est inexpugnabilis turris; haec omne continet aedificium, non sinens ipsum, vel a ventorum violentia, vel ab imbrium impetu, vel a spirituum vi deiici; sed omnibus insidiis inaccessum facit et invictum, quasi ex adamante constrictum esset. D. Bernardus in eamdem sententiam lib. de Consideratione: Pretiosissimus fundus, bonus fundus est, humilitas, in qua omne aedificium spirituale constructum crescit in templum sanctum in Domino. 3o Quod sit proprium et magnificum donum Salvatoris. Hinc D. Gregorius XXXIV Moralium: Quanta humilitatis virtus est, propter quam solam veraciter docendam, is qui sine aestimatione magnus est, usque ad passionem factus est parvus; et cap. sequenti: Sicut evidentissimum reproborum signum superbia est, ita econtra humilitas electorum. Cum erga quam quisque habeat cognoscitur, sub quo rege militet invenitur. Unusquisque enim quasi quemdam titulum portat operis, quo facile ostendat sub cuius serviat potestate rectoris. Similia habet D. Augustinus XIV de Civitate Dei (Cap. 13), ubi docet duas civitates, Dei videlicet et diaboli, hoc est, societatem iustorum et impiorum, hisce duabus notis et veluti tesseris, humilitate et superbia, potissimum a se invicem distingui.] Humilitas est ergo omnium magistra virtutum, ipsa est coelestis aedificii firmissimum fundamentum, ipsa est donum proprium atque magnificum Salvatoris. Ista etenim universa miracula quae Christus operatus est, sine periculo elationis exercet, qui mitem Dominum, non sublimitate signorum, sed patientiae atque humilitatis virtute sectatur.
2 Qui vero immundis spiritibus imperare, aut languentibus sanitatum dona conferre, aut aliquod signum mirabile populis gestit ostendere, quamvis in ostentationibus suis Christi invocet nomen, tamen alienus a Christo est, quia humilitatis magistrum superba mente non sequitur. Nam etiam cum ad Patrem remeans quoddam, ut ita dixerim, conderet testamentum, hoc discipulis dereliquit: Mandatum, inquit, novum de vobis, ut diligatis invicem [Ioan. XIII]. Statimque subiunxit, In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.
3 Non ait, si signa atque virtutes similiter feceritis, sed si dignam dilectionem ad invicem habueritis, quam certum est nisi mites atque humiles servare non posse. Quapropter numquam monachos probos nec morbo cenodoxiae vacuos nostri maiores esse dixerunt, qui semetipsos [Ἐξορκίζω, id est, adiuro. Unde exorcistae adiuratores, qui immundos spiritus ex obsessis seu possessis corporibus per nomen Domini adiurando expellunt. De quibus D. Augustinus lib. X de Civitate (Cap. 22): Vera, inquit, pietate homines Dei aeream potestatem inimicam, contrariamque pietati exorcizando eiiciunt, non placando. Hoc significari dicit D. Hieronymus per infantem illum qui apud Isaiam de foramine petrae colubrum manu educit. Porro notandum iam inde ab initio duplicem in Ecclesia fuisse potestatem pellendi daemones, et proinde duo exorcistarum genera: alteram solis clericis seu ecclesiasticis personis communicatam, per ecclesiasticam videlicet ordinationem: unde inter minores ordines tertius dicitur exorcistarum, ordo sane celebris et passim apud Patres decantatus, ex quo etiam fidei nostrae veritatem contra adversarios frequenter astruunt, ut Iustinus in Dialogo cum Tryphone, Tertullianus ad Scapulam, Lactantius lib. II Divin. Institut., Cyprianus in epist. ad Demetrianum; alteram etiam laicis hominibus, sive qui nullo ordine initiati sunt, communem: quae quidem adhuc duplex est: altera generalis, qualem in ipsis Ecclesiae primordiis consecutos esse constat plerosque fideles ex illa generali Christi promissione: Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: in nomine meo daemonia eiicient (Marc. XVI): quae tamdiu in Ecclesia viguit, quamdiu ad fidei propagationem et confirmationem visa est necessaria: unde et Tertullianus scribit etiam a militibus daemones fuisse expulsos, et parentes solitos exorcizare filios suos (De Cor. mil. cap. 11, de Idol. cap. 11); alia specialis, quae quibusdam in signum eximiae sanctitatis, vel in aedificationem Ecclesiae ex peculiari dono collata fuit; quod donum Apostolus inter alia dona Spiritus sancti, seu gratias gratis datas, ut diximus, sub gratia sanitatum aut operatione virtutum comprehendit (I Cor. XIII). Quo in genere maxime claruerunt plurimi sancti anachoretae, quamvis laici, nulloque ordine Eccles. consecrati, et in his Antonius, Paulus simplex, Hilarion, et alii. Tales erant illi monachi, de quibus hic agitur, qui hoc dono et virtute exorcizandi ad ostentationem et inanem gloriam subinde abutebantur; et exorcistarum munus, tametsi laici, coram aliis profitebantur, ultroque exercebant, ut opinionem sanctitatis venarentur: quamquam nihil vetat quosdam ex ipsis fuisse clericos et ordinibus initiatos; cum e diverso viri sancti, ut dictum est, hoc maxime refugerent nisi vel charitate, vel precantium importunitate coacti, ob causas supra explicatas (Cap. 2). Ita sanctus Benedictus energumenam ad se adductam ad S. Remigium remisit, ut scribit Hincmarus in huius Vita. Sic S. Laurentius Iustinianus, patriarcha Venetus, rogatus ut daemonem a muliere expelleret: Ne petatis, inquit, a me, quod praestare non possum. Eodem modo respondit Gregorius Lingonensis, et ipse sanctissimus episcopus, teste Gregorio Turonensi.] exorcistas coram hominibus profitentur, et inter admirantium turbas hanc quam vel meruerunt, vel praesumpserunt gratiam iactantissima ostentatione diffamant: sed incassum. [Abest haec sententia tam ab Hebraeo quam a Graeco LXX, ut notavit P. Delrius (In Adagia). Citatur tamen a Clemente Alexand. lib. I Strom. et a D. Augustino lib. III cont. Cresconium cap. 9 his verbis: Qui fidit in falsis, hic pascit ventos, id est, fit esca spiritibus malis. Eodem allusit Oseas propheta cap. XII dicens: Ephraim pascit ventum et sequitur astum: tota die mendacium et vastitatem multiplicat. Ubi D. Hieronymus interpretatur pascere ventum, Spe vana se decipere. Rupertus, spiritu superbiae inflari.] Qui enim innititur mendaciis, hic pascet ventos, idem autem ipse sequitur aves volantes [Prov. X]. Sine dubio enim eveniet eis illud quod in Proverbiis dicitur: [Vulgata versio: Nubes, et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens. Cui Chaldaea paraphrasis magis consonat: Diei nubium, et venti, in quo non est pluvia; similis est vir, qui gloriatur in dono falsitatis. Ubi D. Hieronymus docet hunc versiculum continere etiam illud quod dicit Apostolus: Habentes speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes (I Tim. III).] Sicut venti et nubes et pluviae manifestissimae sunt, ita qui gloriatur in dato falso [Prov. XXV]. Et ideo si quis coram nobis horum aliquid fecerit, non de admiratione signorum, sed de ornatu morum debet apud nos esse laudabilis; nec utrum daemonia ei subiecta sint, sed utrum [Illis nimirum verbis: Charitas patiens est, benigna est, etc. (I Cor. I). Ubi quindecim virtutum officia exprimuntur, quibus veluti membris, perfecta charitas integratur et constat.] charitatis membra, quae describit Apostolus, possideat, inquirendum.